תמונות בעמוד
PDF

Optimis moribus optimis artibus excoluit. Humanioribus literis bene instructus, Peregre plus vice simplici profectus est; Et ab excultis Europae regionibus multam Antiquitatum Linguarum nec non Et rerum civilium scientiam reportavit. Cum nemo forte melius vel aulam ornare, Vel res publicas posset, Maluit tamen otium & secessum. Itaque ruri suo vixit, Eleganter, sumptuosé, splendide; Liberalibus studiisque oblectatus, Amicis comis & jucundus, Egenis largus ; Legum & ecclesiae anglicanæ Fortis semper propugnator. Suarum virtutum, & peregrinationum, Imo feré & scientiarum sociam habuit uxorem Annam, ex praenobili domo de Cavendish, Gulielmi Comitis Devoniae filiam ; Corporis formã, & animi ingenio, Et omnibus, quae foeminam decere possent, Dotibus insignem : E quá octo liberos suscepit: Foelix conjuge, foelix & prole: Sed inter omnia, vitam quae faciunt beationem, Mortalitatis haud immemor. Dum apud Italos praecipuae artis opera curiosus lustrabat, Hoc monumentum illic,

Ubi exquisitissimè fieri potuit, sibi
Et charissimæ lecti sui & itimerum
Et curarum omnium consorti.
F. F.
Obiit, illa Obiit ille.
Aug. 29. 1700. Jun. 18. ] 703.

PROOEM. LITT. PATENT. LIONELLI
DUCIS DORSETTIÆ, 1720.

gUM Sackvillorum Gentem recolimus,
a qui Gulielmum Conquestorem in
Angliam comitati, magnam etiam

- eo tempore inter Normannos suos a generis antiquitate, majorem verò a virtutibus vendicaverant gloriam ; cumque horum posteri, serie perpetuâ egregia majorum facta suis illustraverint, & regiis nostris antecessoribus merito & apprimè chari, summâ cum laude, summa regni munera expleverint, ideoque ex hoc sanguine oriundus, unus à Richardo primo Baronis titulum accepit, postea vero alter longo annorum intervallo à Reginâ Elizabethâ, cui erat; etiam consanguineus, Baro de Buckhurst creatus est, vel potius in pristinum honorem revocatus, idemque post paulo Dorsettiæ Comes factus est ; Huic etiam familiæ ; satis jam suo

[ocr errors][ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]

splendore illustri, novi ex matrimonio tituli, Earo scilicet de Cranfield & Comes Middlesexiæ, accesserunt ; Hi omnes tot tantique tituli in Carolo nupero Dorsettiæ comite collecti fulserunt ; & cum hi omnes jam ad illum virum à patre derivati fuerint, qui eos non modò dignè sustinuit, sed snis etiam virtutibus ampliávit, ipsum ob multa in nos præstita officia, periscelidis honore dudum ornavimus; eundemque quem inter Comites penè primum invenimus ad superiorem nobilitatis gradum hodiè evehimus, me alius olim ad summum hunc ordinem promovendo illius & locum & meritum oblivisci videamur, & illam dignitatem quam suo quasi jure petere potuerit, etiam non petenti ultro concedimus. Sciatis, &c.

END OF WOL. I.

chtswick press:-c. whittungham and co., tooks court, chancerw lane

[ocr errors][ocr errors]
« הקודםהמשך »