Optimis moribus optimis artibus excoluit. Europe regionibus multam Antiquitatum Linguarum nec non Eleganter, sumptuosè, splendido; Legum & ecclesiæ anglicanæ Sed inter omnia, vitam quæ faciunt beatiorem, Dum apud Italos præcipuæ artis opera Hoc monumentum illic, Ubi exquisitissimè fieri potuit, sibi Et curaram omnium consorti. PROCEM. LITT. PATENT. LIONELLI DUCIS DORSETTIÆ, 1720. UM Sackvillorum Gentem recolimus, qui Gulielmum Conquestorem in Angliam comitati, magnam etiam eo tempore inter Normannos suos a generis antiquitate, majorem verò a virtutibus vendicaverant gloriam ; cumque horum posteri, serie perpetuâ egregia majorum facta suis illustraverint, & regiis nostris antecessoribus merito & apprimè chari, summâ cum laude, summa regni munera expleverint, ideoque ex hoc sanguine oriundus, unus à Richardo primo Baronis titulum accepit, postea vero alter longo annorum intervallo à Reginâ Elizabethâ, cui erat etiam consanguineus, Baro de Buckhurst creatus est, vel potius in pristinum honorem revocatus, idemque post paulo Dorsettiæ Comes factus est; Huic etiam familiæ; satis jam suo splendore illustri, novi ex matrimonio tituli, Baro scilicet de Cranfield & Comes Middlesexiæ, accesserunt; Hi omnes tot tantique tituli in Carolo nupero Dorsettiæ comite collecti fulserunt; & cum hi omnes jam ad illum virum à patre derivati fuerint, qui eos non modò dignè sustinuit, sed snis etiam virtutibus ampliavit, ipsum ob multa in nos præstita officia, periscelidis honore dudum ornavimus; eundemque quem inter Comites penè primum invenimus ad superiorem nobilitatis gradum hodiè evehimus, ne alius olim ad summum hunc ordinem promovendo illius & locum & meritum oblivisci videamur, & illam dignitatem quam suo quasi jure petere potuerit, etiam non petenti ultro concedimus. Sciatis, &c. END OF VOL. I. CHISWICK PRESS:-C. WHITTINGHAM AND CO., TOOKS COURT, CHANCERY LANE |