תמונות בעמוד
PDF
ePub

Optimis moribus optimis artibus excoluit.
Humanioribus literis bene instructus,
Peregre plus vice simplici profectus est;
Et ab excultis

Europe regionibus multam

Antiquitatum Linguarum nec non
Et rerum civilium scientiam reportavit.
Cum nemo forte melius vel aulam ornare,
Vel res publicas posset,
Maluit tamen otium & secessum.
Itaque ruri suo vixit,

Eleganter, sumptuosè, splendido;
Liberalibus studiisque oblectatus,
Amicis comis & jucundus,
Egenis largus;

Legum & ecclesiæ anglicanæ
Fortis semper propugnator.
Suarum virtutum, & peregrinationum,
Imo ferè & scientiarum sociam habuit uxorem
Annam, ex prænobili domo de Cavendish,
Gulielmi Comitis Devoniæ filiam ;
Corporis formâ, & animi ingenio,
Et omnibus, quæ fœminam decere possent,
Dotibus insignem : E quâ octo liberos suscepit:
Fælix conjuge, fœlix & prole:

Sed inter omnia, vitam quæ faciunt beatiorem,
Mortalitatis haud immemor.

Dum apud Italos præcipuæ artis opera
curiosus lustrabat,

Hoc monumentum illic,

Ubi exquisitissimè fieri potuit, sibi
Et charissimæ lecti sui & itinerum

Et curaram omnium consorti.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROCEM. LITT. PATENT. LIONELLI DUCIS DORSETTIÆ, 1720.

UM Sackvillorum Gentem recolimus, qui Gulielmum Conquestorem in Angliam comitati, magnam etiam

eo tempore inter Normannos suos a generis antiquitate, majorem verò a virtutibus vendicaverant gloriam ; cumque horum posteri, serie perpetuâ egregia majorum facta suis illustraverint, & regiis nostris antecessoribus merito & apprimè chari, summâ cum laude, summa regni munera expleverint, ideoque ex hoc sanguine oriundus, unus à Richardo primo Baronis titulum accepit, postea vero alter longo annorum intervallo à Reginâ Elizabethâ, cui erat etiam consanguineus, Baro de Buckhurst creatus est, vel potius in pristinum honorem revocatus, idemque post paulo Dorsettiæ Comes factus est; Huic etiam familiæ; satis jam suo

splendore illustri, novi ex matrimonio tituli, Baro scilicet de Cranfield & Comes Middlesexiæ, accesserunt; Hi omnes tot tantique tituli in Carolo nupero Dorsettiæ comite collecti fulserunt; & cum hi omnes jam ad illum virum à patre derivati fuerint, qui eos non modò dignè sustinuit, sed snis etiam virtutibus ampliavit, ipsum ob multa in nos præstita officia, periscelidis honore dudum ornavimus; eundemque quem inter Comites penè primum invenimus ad superiorem nobilitatis gradum hodiè evehimus, ne alius olim ad summum hunc ordinem promovendo illius & locum & meritum oblivisci videamur, & illam dignitatem quam suo quasi jure petere potuerit, etiam non petenti ultro concedimus. Sciatis, &c.

END OF VOL. I.

CHISWICK PRESS:-C. WHITTINGHAM AND CO., TOOKS COURT,

CHANCERY LANE

[ocr errors]
« הקודםהמשך »