תמונות בעמוד
PDF

Commissionarius Postremo Ab Anna Felicissimæ Memoriæ Reginâ Ad Ludovicum XIV. Galliæ Regem Missus Anno 1711 De Pace stabilienda (Pace etiamnum durante Diuque ut boni jam omnes sperant duratura) Cum summa potestate Legatus Matthæus Prior Armiger Qui Hos omnes, quibus cumulatus est, titulos Humanitatis, ingenii, eruditionis laude Superavit Cui enim nascenti faciles arriserant musæ. Hunc Puerum Schola hic regia perpolivit. Juvenem in collegio S* Johannis Cantabrigia Optimis scientiis instruxit. Virum denique auxit, et perfecit Multa cum viris Principibus consuetudo Ita natus, ita institutus, A vatum choro, avelli nunquam potuit Sed solebat sæpe rerum Civilium gravitatem, Amoeniorum literarum studiis condire Et cum omne adeo Poetices genus Haud infeliciter tentaret Tum in fabellis concinne lepideque texendis Mirus Artifex Neminem habuit parem Hæc liberalis animi oblectamenta Quam nullo illi labore constiterint Facile ii perspexere, quibus usus est Amici Apud quos Urbanitatum et leporum plenus Cum ad rem quæcumque forte inciderat

Apte, varie copiosëque alluderet
Interea nihil quaesitum, nihil vi expressuin
Widebatur
Sed omnia ultro effluere
Et quasi jugie fonte affatim exuberare

Ita suos tandem dubios reliquit
Essetne in Scriptis Poeta elegantior
An in Convictu, Comes jucundior.

[merged small][ocr errors][ocr errors][graphic]
« הקודםהמשך »